Venerunt etiam legati Graecorum a Theophilo imperatore directi (...) quos imperator quinto decimo Kalendas Iunii honorifice suscepit. Quorum legatio super confirmatione pacti et pacis atque perpetuae inter utrumque imperatorem eique subditos amicitae et caritatis agebat. (...) Misit etiam cum eis quosdam, qui se, id est gentem suam Rhos vocari dicebant, quos rex illorum chacanus vocabulo ad se amicitiae, sicut asserebant causa direxerat, petens (...) quatenus benignitate imperatoris redeundi facultatem atque auxilium per imperatorium suum toto habere possent, quoniam itinera, per quae ad illum Constantinopolim venerant, inter barbaras et nimiae feritatisgentes inmanisimas habuerant, quibus eos, ne forte periculum inciderent, redire noluit. Quorum adventus causam imperator diligentius investigans, comprit, eos gentas esse Sueonum..
(no subject)
Date: 2011-02-27 10:03 am (UTC)Venerunt etiam legati Graecorum a Theophilo imperatore directi (...) quos imperator quinto decimo Kalendas Iunii honorifice suscepit. Quorum legatio super confirmatione pacti et pacis atque perpetuae inter utrumque imperatorem eique subditos amicitae et caritatis agebat. (...) Misit etiam cum eis quosdam, qui se, id est gentem suam Rhos vocari dicebant, quos rex illorum chacanus vocabulo ad se amicitiae, sicut asserebant causa direxerat, petens (...) quatenus benignitate imperatoris redeundi facultatem atque auxilium per imperatorium suum toto habere possent, quoniam itinera, per quae ad illum Constantinopolim venerant, inter barbaras et nimiae feritatisgentes inmanisimas habuerant, quibus eos, ne forte periculum inciderent, redire noluit. Quorum adventus causam imperator diligentius investigans, comprit, eos gentas esse Sueonum..